COMITIS AVGVSTINI FONTANA BIBLIOTHECAE LEGALIS APLISSIMAE.
In qua INDICANTVR 1 OMNES, qui ediderunt CATALOGOS, Bibliothecas, & Indice Authorum. 2 OMNES, qui de Iure CANONICO varia Opera typis mandarunt. 3 OMNES, qui super DECRETALIBVS, DECRETO, & CLEMENTINIS scripserunt. 4 VARII, qui MORALIA Opera ediderunt, in quibus etiam Quaestiones Legales habentur. 5 PLVRES, qui super Concilio TRIDENTINO. 6 OMNES Authores, qui PANDECTAS. s. DIGESTVM VETVS, INFORTIATVM, & NOVVM, nec non CODICEM, & AVTENTICAS comentati sunt. 7 OMNES, qui super INSTITVTIONIBVS Iustinianeis. 8 INNVMERI Authores, qui varia LOCA Iuris Canonici, & Ciuilis sparsim declararunt. 9 OMNES, qui de ANTINOMIIS, Conciliationibus, differentijs Iuris, & Legum, similibusq[ue] egeru[n]t. 10 VARII Doctores REPROBATI, & DECLARATI. 11 OMNES, qui interpretationi STATVTORVM, & Consuetudinum operam dederunt. 12 OMNES, qui AXIOMATA iuridica, Aphorismos, Apophtegmata, & Regulas iuris. 13 OMNES, qui PRACTICAS IVDICIARIAS composuerunt. 14 OMNES, qui de Iure Publico, de Republica, Iure Feudali, Politico, Ratione Status, Iureque Principum scripserunt. 15 OMNES Authores, qui DECISIONES composeurunt, aut ediderunt. 16 OMNES, qui CONSILIA, Quaestiones, Disceptationes, Controuersias, Singularia, & similia. 17 OMNES, qui de Materia CRIMINALI tractant. 18 OMNES, qui ALPHABETA iuridica, Indices, Lexica, REPERTORIA, & similia ediderunt. 19 OMNES Authores, qui VARIA tractant